Latin
244.5 to 244.6
Michael Stifel, Arithmetica integra 244.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoties signum subtractorum mediat in ea parte aequationis, quae aequatur 18, ita ut numerus absolutus stet à parte signi diminutorum ut sic 820–38, tunc in tertio membro modi praedicti, fit subtractio, &non fit additio, uidelicet propter ipsum signum subtractorum fit subtractio, cum hic non multiplicetur subtractum in se, per membrum secundum, sicut in priore dispositione aequationis fiebat. Transit autem numerus ille absolutus cum signo suo, eò quod simplex officium habeat. Numerus uero dimidius radicum, duplex officium habeat. Ideo in ultimo membro, neque nota subtractionis neque additionis remanet. Ideoque (lege aequationis) liberum erit tibi, ut uel subtrahas uel addas: utroque enim modo inuenies radicem aequationi satisfacientem. In casu exceptionis praedictae, nihil additur, &nihil subtrahitur, iuxta membrum modi ultimum, Ideo &c. Adijcienda quales radices habet ipsum quadratum majus, punctis signatum. Vnde si ab istis 1220 subtraxeris numerum 18, id est, hanc par tem quadranguli quae cifris signata est, tunc remanet 18, id est, quadratum ipsum punctis signatum. Certe uides unam &eandem aequationem hanc 13 aequatus 1222–18, habere duas radices, cum utrique quadrangulo conueniat. Et est 3 radix eius minor: &6 est radix eius maior.