Latin
Cap. III
Michael Stifel, Arithmetica integra 25
Unproofread scanNot analysed yet
Et hinc est, ut praedictae Progressiones dicantur Pyramidalium Progressiones, cum tamen singulis terminis Polygonales nume ros ferant. Denominatio Pyramidalium numerorum quos fert progres sio aliqua Pyramidalium, modo iam ostenso, sumitur iuxta ter minum Progressionis secundum, ut satis uides Pentagonalium Pyramidalium Progressionem in loco secundo ponere 5 &c. Vt autem fiant Progressiones illae Pyramidalium, satis significant differentiae terminorum, quas ea ratione exprimere uolui, unà cum ipsis terminis, ut hoc uideres. Sequitur mirabilis transpositio terminorum Progressionum Arithmeticarum. ORogressio Arithmetica, si habeat terminos secundum numerum aliquem quadratum, id est, si habeat terminos 9. aut 16. aut 25. aut 36. &c. (Nam 4 uolo esse reiectum) poterunt termini eius sub figura quadrata, ita transponi, ut eadem summa sem per proueniat, ex Additione omnium terminorum, in uno latere inuentorum, siue latus sumatur secundum latitudinem, siue se cundum longitudinem. Voco autem hoc loco latus, non solum extremas lineas cellularum, sed omnes etiam intermedias, imò diametros etiam ambas uolo intelligi, ut in exemplo sequenti, in uenies nouem lineas, secundum longitudinem acceptas, et nouem alias secundum latitudinem. Deinde sunt duae diametri. Ha rum linearum quaelibet proferet tibi hunc numerum 269. si omnes numeros eius in unam summam, per additionem, colligas. Sic VSecundus ambitus. sas Satis uides, ut unica sit regula in quolibet ambitu replendo, si habeat latera imparium cellularum. VSequitur de Dispositione terminorum maiorum. Satis iam indicaui, ut minores termini intra cellulas suas col locentur, restat ergo, ut ostendam idem de maioribus. Vacuae autem cellulae (quas uidisti in superioribus figuris duabus, &quas inferius uidebis) debentur terminis maioribus.