Latin
Cap. III
Michael Stifel, Arithmetica integra 26
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quòd in quolibet ambitu tot uides uacuas cellulas, quot repletas esse uides, signum est quemlibet terminum ex minoribus, respicere unum aliquem terminum ex maioribus. Eum autem maiorem quem respicit minor, reponendum esse scito, intra cellulam ipsi minori oppositam. Sic enim uides, &infrà etiam uidebis, cuilibet minori termino uacuam cellulam opponi. Angulares autem cellulae sese respiciunt diametraliter. Facile uero est inuenire maiorem quemlibet ex suo minore. Ita operare. Minimum terminum totius progressionis, adde ad maximum terminum eiusdem progressionis (ut in posito exemplo 1 &81 faciunt 82.) aggregatum serua, ut quod utile tibi sit futu rum, per omnes ambitus totius exempli. Itaque numeris minoribus dispositis intra ambitum suum, uacuas cellulas residuas sic replebis. Subtrahe de minoribus unumquemque ab aggregato reseruato (de quo iam dixi. i. de 82 in exemplo hoc) tunc semper relinquitur maior terminus, quem minor ille subtractus respicit: ut in hoc ambitu, exempli positi, tertio, uides poni maiores obmissis minoribus. VAmbitus tertius. Quilibet ex maioribus his, subtractus ab 82. relinquit lis minorem suum. Quemadmodum autem impares minores progrediuntur per infimum latus &supremum, ita maiores impares regrediuntur, (id est, gradiuntur retrorsum) per infimum latus &supremum. Et quemadmodum pares minores descendunt per dextrum la tus &sinistrum, ita maiores pares ascendunt per eadem latera. Sed haec in maiori aliquo ambitu clarius perspiciuntur. VAmbitus quartus. Iste est ambitus quartus &ultimus, cuius minores termini sunt hi quatuor. 37. 39. 38. 40. Maiores sunt: Relinquitur tandem media cellula, intra quam ponatur me dius terminus, totius progressionis, ut hic est 41. Medius terminus prouenit &dimidiatione aggregati, colle cti ex additione maximi termini &minimi progressionis: ut 81 &1 faciunt 82. cuius dimidium est 41, Medius terminus multiplicatus per dimidium numerum cellularum unius lateris, producit summam numerorum existen tium in unoquoque latere: ut 41 per 9. facit 369. habet enim unum latus nouem cellulas. VPrimus ambitus. Quando ambitus numerum habet cellularum per 8. numerabilem, tunc termini descendunt in sinistro latere, atque dextro, hinc inde, donec tot cellulae repleantur, quot unum latus dimidium cellulas habet.