Latin
251.1 to 251.4
Michael Stifel, Arithmetica integra 251.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Habes itaque ex his fontem rationum de omnibus quaestioni bus ad Algorithmum signorum additorum &subtractorum pertinentibus. Vt cum audis diuersa signa in additione subtra ctionem requirere, satis intelligis regulam esse intelligendam, de subtractione, qualem requirunt numeri ueri. Talis autem subtractio, est additio, in numeris absurdis. Scilicet —8 ad —4, facit —4. Et —8 ad–4, facit —–4. Sic —8 de —4 facit –12: &–8 de— 4, facit –12. Licet enim sint additiones secundum Algorithmum uerorum numerorum, tamen illae additiones sunt subtractiones secundum Algorithmum absurdo rum numerorum &c. Sic ex ijs quae dicta sunt de diuisione, pul chre sequuntur omnia quae uel de diuisione uel de multiplicati one docent regulae. Si enim —24 diuisum per —6 facit —–4: ergo- 4 &-6 inter se multiplicata, faciunt —24. Generale enim est, ut multiplicatio probet diuisionem, &diuisio probet multiplicationem: additio subtractionem, &subtractio additionem. De perfectione regulae Algebrae, &de secundis radicibus. Caput VI. NICA hac regula artis Algebrae, gratia dei, praestitisse me abunde omnia illa arbitror, quae Christophorus per octo regulas praestitit, &alij per 24 regulas. Vt enim illa mea unica regula, simplicissi ma est, ita simul eam capacissimam esse constat, cum non solum complectatur regulas omnes quae hactenus fuerunt inuentae, sed omnes etiam quae in hanc rem inueniri possunt: id quod exemplis Christophori, Hieronymi Cardani, &Adami Ris, satis testatum faciam. Neque enim fieri potest, ut incidat exemplum aliquod, quod numerum absconditum finitum inquirat, quod sub regula mea hac non cadat. An uero prius aliquando sit sub tali simplicitate inuenta, mihi non constat, nisi quod coniectura appellationis adducor ad huius quaestionis affirmatiuam. Saepius enim singulari consueuimus uoce, quàm plurali regulam Algebrae uocare. Mihi uero uox haec displicebat: maluissem enim rem hanc artem dici, quàm regulam, ut quam multis uarijsque regulis constare uidebam. Sed nunc nihil moror, utcunque appellet. Ego mea haec aequis iudicibus libens resigno iudicanda.