Latin
251.5 to 251.7
Michael Stifel, Arithmetica integra 251.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quando autem de perfectione regulae huius unicae disputo, nemo me adeo somnolentum esse censeat, ut non uideam aut cogitem ea quae ad hanc regulam conferuntur, seu ad quae se haec regula extendit. Sed cogitent illi etiam hoc, quòd regulae illi non sit imputandum, si ego sim tardus aut ignarus rerum earum ad quas se regula extendit. Certum est autem, eum qui plura artium theoremata nouit (qualia Euclides proponit) latius posse uti regula Algebrae, quàm is possit qui talium theorematum nihil nouit, licet regulam illam sciat. Quod si scienti regulam Algebrae, occurrat nodus, quem soluere nequeat, quòd ea ignoret quorum scientiam regula Algebrae requirit, inepte facit si ignorantiam illam à se transfert, ®ulam ipsam culpat. Vt (exempli gratia) si quis â me petat proferri numerum, cuius quadratum multiplicatum per quartam partem petiti nu meri, faciat 432 (est exemplum Christophori primum, pro sua regula tertia positum) sic operor iuxta regulam meam. Pono 120, cuius quadratum est 13. Hoc igitur multiplico per /2 2e, facit productum 1/ ce aequatam 432. Diuisione uero facta, producitur quotiens cuius cubicam radicem quaerendam esse docet re gula, propter signum diuisoris istud ce. Quam si extrahere nequiuero, culpa ignorantiae mea erit, non regulae. Sic similiter, si iubear proferre numerum, à quo subtracta 5 relinquant relictum, cuius radix quadrata multiplicata per numerum illum absconditum, faciat V3192. Pono 120. Subtractis autem 5, remanet 1 20–5. cuius radix quadrata est Vg. 120–5. quae multiplicata per 120, facit Vg. 110–53. aequatam Vg192. Reducta uero &transposita ista aequatione, inuenitur 1 ce aequari iij 58–- 192.