Latin
IBGCIQ
Michael Stifel, Arithmetica integra 273
Unproofread scanNot analysed yet
aequata, beneficio mutuatae denominationis uulgaris. Itaque praedicto modo inuenies/ sum. florenorum, pro tunica illa positam, facere 9 1/ flo. VSufficiant ista pro indicio Algebrae Germanicae, ad obsequium illis praestitum, qui putant Algebram non posse consequi absque cognitione Linguae latinae, putantque eam esse difficiliorem quàm sit regula Falsi &c. Deinde ex huiusmodi operationibus optime ostendi potest, qua ratione tot calculandi regulae ad nos deuolutae sint. Scilicet fuerunt illusores ingeniorum, qui delectati opinione hominum existimantium, ipsos esse singulari industria inueniendi regulas praeditos, &hi occultata earum fonte, tales riuulos ad nos deduxerunt. Mire enim quosdam (ijs similes) uri &indignari sensi, quòd Christophorus prodiderit Algebram tanta fide. De exemplis pertinentibus ad caput tertium.