Latin
Caput IX
Michael Stifel, Arithmetica integra 273-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput IX. MNIA exempla secundae, tertiae, &quartae, regu larum Christophori, &infinitarum talium, pertinent ad caput hoc peculiariter, ut non minor copia eorum haberi possit, quàm ea sit quam Christophorus pro prima sua regula eximia fide exhibuit. Obruor autem in tanta copia, adeò, ut cum pauca rescribere cogar (quòd instanter exemplar à me exigatur, ut illud reddam ocyus Typographo deferendum) etiam tempus eligendi exactius optima, me deficiat. Parcat igitur Lector mihi, si uideat me non ubique protulisse optima exempla, aut prolata, optimo ordine collocasse. Exemplum primum capitis huius. Et est Christophori 220. Vnt duo numeri sub proportione dupla, qui additi ad se, Stantum faciunt, quantum multiplicatio eorum inter se facit.