Latin
Caput VI
Michael Stifel, Arithmetica integra 48
Unproofread scanNot analysed yet
Et hac ratione uidetur non solum medium tenere inter proportiones, sed uidetur etiam omnes &singulas proportiones utriusque generis complicare, atque unamquanque mutare de genere in genus, dum eam abijcit à se, scilicet dum subtrahitur proportio ab aequalitate, mutatur genus. Ipsa autem aequalitas siue addatur siue subtrahatur à proportione quacunque, nihil ex ea mutat: nec ipsa mutatur quacunque multiplicatione aut diuisione. VDe proportionibus inaequalitatis, &de speciebus earum. Trunque genus (id est, maioris inaequalitatis &minoris) in species quinque diuiditur. Nam proportionum maioris inaequalitatis, quaedam sunt sub specie multiplicium, quaedam sub specie superparticularium, quaedam sub specie superpartientium, quaedam sub specie multiplicium superparticularium, &quaedam sub specie multiplicium superpartientium. Sic proportionum minoris inaequalitatis, quaedam sunt sub specie submultiplicium, quaedam sub specie subsuperparticularium, quaedam sub specie subsuperpartientium, quaedam sub specie submultiplicium superparticularium, &quaedam sunt sub specie submultiplicium superpartientium. VVides ut in utroque genere, species quarta &quinta, habeant appellationes compositas. Vt autem facile est secernere genus à gne, ita species à specie facile discernitur, in utroque genere. Satis uero indicatum est, ut ipsa collationis uariatio mutet genus: ut dum confero 3 ad 2, constituo proportionem maioris inaequalitatis. Dum autem confero 2 ad 3 (id est, minorem nume rum ad maiorem) constituo proportionem minoris inaequalitatis. Videbatur mihi olim distinctio illa generum maioris inaequa litatis et minoris, nihil aliud habere quàm inanem uerbositatem, &displicebat mihi, donec in Algebricis &Geometricis exercitijs sentirem eius distinctionis usum. Item aliquando cogitabam de proportionibus minoris inaequalitatis, tanquam de fictis proportionibus &minime ueris: &quae sub aequalitate essent fictae, quemadmodum finguntur numeri minores nihilo, ut sunt o –3. o— 8. &c. Postea uero uidi tam uere dici 4 esse subduplum ad 8, quàm uere dicitur octonarius duplus esse ad 4. Proprie autem ipsa figuratione discernitur genus maioris inaequalitatis à minore sic: Vt dum maior terminus ponitur supra minorem (ut hic) repraesentatur genus maioris inaequa litatis: dum uero minor terminus ponitur supra maiorem (ut hic) repraesentatur genus minoris inaequalitatis. Dum autem terminus sequitur terminum, id quod frequentius fieri solet (ut hic 2. 3.) tunc discernitur genus à genere, ex uerbis illius qui eos sic ponit. VDe speciebus etiam utriusque generis dixi, quòd facile discernantur. Discernuntur autem diuisione maioris termini per minorem: aut enim prouenit integer quotiens sine aliqua minutia, &tunc est species multiplex aut submultiplex: aut prouenit unitas cum minutia habente unitatem pro numeratore, &tunc est species superparticularis aut subsuperparticularis: aut prouenit unitas cum minutia habente numerum pro nume ratore, &tunc est species superpartiens aut subsuperpartiens: aut prouenit numerus cum minutia habente unitatem pro nu meratore, &tunc est species multiplex superparticularis aut submultiplex superparticularis: aut prouenit numerus cum mi nutia habente numerum pro numeratore, &tunc est species multiplex superpartiens, aut est submultiplex superpartiens. Tales igitur sunt quotientum signationes. Signationes quinque specierum maioris inaequalitatis. Sequuntur in