Latin
MICHAELIS STIFELII
Michael Stifel, Arithmetica integra 49
Unproofread scanNot analysed yet
MICHAELIS STIFELII Sequuntur signationes quinque specierum minoris inaequalitatis. Obseruabis autem quotientes proportionum non esse unita tum fractiones sed numerorum, ut 2 1/2 repraesentat 4 contineri sub hoc numero 11, bis cum tribus quartis quaternarij: atque ita repraesentatur minor inaequalitas. Vel 21/2 repraesentat 1i con tinere 4, bis cum tribus quartis quaternarij: atque ita repraesenta tur maior inaequalitas. Ex ijs quae iam dixi de utroque genere proportionum, sufficienter intelligis, ut uno genere declarato per species &subspecies suas, alterum quoque genus simul sit satis declaratum. Quantum autem ad appellationem attinet, minor inaequalitas semper praemittit uocabulis specierum et subspecierum suarum praepositionem hanc grammaticalem SVB, atque ea praepositione omnino differunt appellationes proportionum minoris inaequa litatis ab appellationibus proportionum maioris inaequalitatis. Vt autem genera differant in modo referendi terminum ad ter minum, item ut differant dispositione terminorum, satis indica tum est. Itaque genus maioris inaequalitatis uolo per suas subspe cies monstrare, quantum sufficere puto, ne uerba frustra multiplicentur in re manifesta. Sequuntur signationes specierum Maioris inaequalitatis cum appellationibus earum. VSignationes subspecierum speciei multiplicis. Dupla Tripla Quadruplal Quintupla Sextupla VSignationes subspecierum speciei superparticularis. Sesquialtera Sesquitertia Sesquiquarta Sesquiquinta Sesquisexta. Quotientes earum. Vides ut in his, appellationes uarientur, iuxta denomina torum uariationes. VSignationes subspecierum speciei superpartientis. Habet haec species infinitas subspecies aliarum subspecierum: