Latin
55.5 to 55.6
Michael Stifel, Arithmetica integra 55.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
GEOMETRICIS proportionalitatibus continuis &contiguis arbitror me satis dixisse, donec de usu earum integer mihi liber ueniat scribendus. Ex multis autem audiui, progressiones &radicum extractiones esse speculationes inutiles, cum inte rim Arithmeticam summa laude conarentur efferre. Sed aliud est scire ut progressiones progrediantur, &aliud est usum earum cognoscere. Certe ars Gebri, quanta quanta sit, nihil aliud est quam usus proportionalitatum. Est autem duplex relatio numeri ad numerum: refertur enim numerus ad numerum sub obseruatione excessus, quo numerus differt à numero. Deinde conferuntur numeri, tanquam mensura &mensurandum, sub obseruatione quotientis prouenientis ex numeratione seu diuisione maioris per minorem. Prior relatio facit proportionem Arithmeticam, &inde habemus proportionalitates seu progressiones Arithmeticas. Altera uero facit proportiones proprie sic dictas. Et ex his habemus progressiones Geometricas. Constat autem Harmonicas proportionalitates, &Contra harmonicas, &alias huiusmodi, esse compositas ex Arithmeticis &Geometricis proportionalitatibus, eò quòd non minus differentiae in illis considerentur quàm proportiones proprie dictae.