Latin
MICHAELIS STIFELII
Michael Stifel, Arithmetica integra 56
Unproofread scanNot analysed yet
Et inde habemus Mediorum distinctiones, ut quaedam Media dicantur Arithmetica, quaedam Geometrica, quaedam Harmonica, quaedam Contraharmonica &c. circa quorum ex plicationem dum Boëtius esset occupatus, &tres terminos poneret, nihil interim solicitus de proportionalitatum huiusmodi continuationibus, inuenti sunt postea qui negarent huiusmodi proportionalitates posse extendi ultra tres terminos continue, Vidit autem Boëtius uim &efficaciam immensam esse in proportionibus &proportionalitatibus: ideo studiose obserua uit in illis uariationum modos, ut uidebimus. Et quia necesse est duos terminos esse in una proportione, &in proportione differentiarum oportet concurrere tres numeros (id est, medium &duo extrema) ideo uoluit Boëtius de proportionalitatibus trium terminorum singularem tractatio nem habere, non curans interim de continuatione earum per terminos plures. VPrima uariatio proportionalitatum. Geometrica. Geometrica proportionalitas HarmoHarmonica. Primo, ea est proportio 6 ad is, quae est 3 ad 9. id est, minoris extremi ad medium. Hinc fit, ut multiplicatio prioris extremi in medium tantum faciat, quantum multiplicatio posterioris differentiae in extremum minus. Secundo, ea est proportio 6 ad I8, quae est 9 ad 27. id est, medij ad extremum majus. Hinc fit ut differentia prior multiplicata in extremum majus tantum faciat, quantum differentia poste rior in medium. Tertio, ea est proportio 3 ad 12, quae est 5 ad 20. id est, mino ris extremi ad majus extremum. Hinc est ut differentia prior multiplicata in extremum majus tantum faciat, quantum facit differentia posterior in extremum minus. VDe proportionalitate Harmonica. ORoportionalitas Harmonica est dispositio trium numero rum secundum proportionalitatem contiguam, qua proportio prioris differentiae ad differentiam posteriorem eadem est cum proportione minoris extremi ad majus extremum: Sic igitur uidit Boëtius secundum Geometricam proportio nalitatem fuisse quaerendam Harmonicam. Quamuis autem Harmonica proportionalitas non secundum Arithmeticam proportionalitatem, sed secundum Geometricam, sit inuenta: tamen ipsa non ex Geometrica, sed ex Arithmetica inuenta est. Miris uero modis inter Geometricam pro portionalitatem &Arithmeticam uersatur &uariatur Harmonica proportionalitas, ut ob hanc causam existimem illi hoc appellationis uocabulum esse inditum. Modo enim ab Arithme tica discedit ad Geometricam: modo ab hac ad illam tursus accedit: modo utrique indissolubiliter coniuncta uidetur: modo ab utraque discedit. Atque his modis dissimilitudo quae est inter Arithmeticam &Geometricam proportionalitatem, ab Harmonica iucunda uariatione moderatur. Non enim uideo, quid Harmonica habeat, quod ad concentus Musicos pertineat, quod Arithmetica non habeat aequali commoditate. VInuentio proportionalitatis Harmonicae trium terminorum, secundum proportionem quam uolueris diuisam esse per medium Harmonicum.