Latin
MICHAELIS STIFELII
Michael Stifel, Arithmetica integra 57
Unproofread scanNot analysed yet
Pone duos numeros secundum proportionem quam uolue ris esse diuisam per medium Harmonicum, &constitue inter eos medium Arithmeticale (id est, adde eos, &aggregati dimi dium recipe). Constituta uero hoc modo progressione Arithmetica, multiplicatione terminorum eius procreabis sic: Multi plica primum in secundum, deinde primum in tertium, et demum secundum in tertium. Hac breui facilique regula ex qualibet pro gressione Arithmetica trium terminorum, producitur progressio Harmonica trium terminorum. Vt ex hac Arithmetica 1. 2. 3. fit haec Harmonica 2. 3. 6. Item ex hac Arithmetica 3. 4. 5. fit haec Harmonica 12. 15. 20. Item ex hac Arithmetica progressione 2. 5. 8. fit haec Harmonica 10. 16. 40. &sic de alijs. Pictura regulae de inuentione Arithmeticae ex Harmonica proportionalitate. Eodem autem modo, quo ex Arithmetica progressione fit Harmonica, fit rursum ex Harmonica progressione, Arithmetica. Vt ex hac Harmonica 2. 3. 6. fit haec Arithmetica 6. 12. 18. &sic de alijs. Inuentio Harmonicae ex Arithmetica. Cum uero medium Geometricum in se multiplicatum tantum faciat, quantum extrema inter se multiplicata, facit medium Arithmeticum plus, &tanto plus facit, quantum fit ex multiplicatione differentiarum inter se: medium uero Harmonicum tanto minus facit in se multiplicatum, quàm extrema inter se, quantum facit ipsa differentiarum multiplicatio inter se. Sic Geometrica pulchra ratione uidetur medium quoddam esse inter Arithmeticam &Harmonicam. Arithmetica. Harmonica. Habet autem Arithmetica progressio differentias inter se aequales, &proportiones terminorum inter se inaequales. Geometrica uero habet differentias inter se inaequales, &proportio nes terminorum inter se aequales. Harmonica autem neque aequales habet differentias, neque aequales proportiones terminorum. VVide autem miram trium proportionalitatum coniunctionem. Quoties Geometrica proportionalitas quatuor terminorum, receperit numerum intermedium, qui fuerit medium Arithme ticale inter extremos, necesse erit reliquum intermediorum esse medium Harmonicum inter eosdem extremos. Sic, uice uersa, si recipiat medium Harmonicum, necessario recipiet etiam me dium Arithmeticum. Talis autem proportionalitas Geometrica necessario erit contigua: exemplum, 6. 8. 9. 12. VVtrum progressio Harmouica possit extendi ultra tres terminos. Certum est hanc progressionem, 2. 3. 6. &alias infinitas progressiones Harmonicas trium terminorum, non posse ulte rius extendi. Nihilominus tamen certum est hanc Harmonicam 3. 4. 6. &alias infinitas, posse extendi ultra tres terminos.