Latin
69
Michael Stifel, Arithmetica integra 69
Unproofread scanNot analysed yet
proueniunt ergo ex diuisione illa horae 8756. hoc est, dies 364. hor. 20. Remanserunt autem ex diuisione horae 112, quae resolutae in minuta, atque ita si diuidantur per priorem diuisorem, ui delicet 148, faciunt min. 45. &c. Itaque annus bisextilis potius sumitur iuxta numerum operationis meae, quàm iuxta numerum tabulae. Deinde uides, ut numerus operationis meae plus tribuat an no, quàm bisextilis annus reportet: reportat enim bisextilis pro quolibet anno 6 horas praecise. At motus secundum opera tionem meam praedictam uni anno tribuit, Videmus etiam hoc loco quid fecerit Nicolaus de Cusa pro correctione Calendarij. Cum enim uidisset motui huic unius horae Minut. Grad. addendum aliquid, &additionem unius tertij excedere mensu ram, eò quòd diuisor adauctus uno tertio integro, plus adimat anno quàm par sit, inuenit subtrahendas esse partes unius tertij 7059 denominatas sub hoc numero 43829: hoc est, 45625 unius tertij subtrahendas esse inuenit ab uno tertio, &relictum huius subtractionis, hoc est /τρ unius tertij, censuit esse adden dum ad motum quo una hora perficit Minut. Grad. Sic enim calculationis ratio persuadet mihi hoc de facto eius diuinare, qui libros eius diu non uiderim. Adimit autem tantillum momenti illud, de anno omnes illas fractiones quas pau lo superius posui, cum quinta parte unius horae. Hinc fit ut anno solari remaneant praecise Minut. Hor. Dies Et hunc numerum scio Nicolaum de Cusa posuisse.