Latin
70
Michael Stifel, Arithmetica integra 70
Unproofread scanNot analysed yet
Satis nunc uides ex ijs quae posui, ut non solum exemplà exercitij pro Algorithmo minutiarum Physicalium sumere possis infinita, sed etiam uides qua ratione experientias Astronomicas facere possis innumerabiles. Habet etiam regula De Tri inuersa suum usum in Astronomicis huiusmodi calculationibus, id quod exemplo aliquo oportebit me hoc loco significare. Ponamus, exempli causa, festum natiuitatis Christi ab Apo stolis fuisse institutum, idque factum esse mox eo anno quo Chri stus passus est, uidelicet anno domini 34. Ponamus etiam solstitium hyemale incepisse esse in die Natiuitatis domini, hoc est 25 die Decembris: anno autem domini 1474 solstitium hye male incepisse esse 13 die Decembris, id est in festo Luciae. His ita positis, uolo inquirere quantum fallat bisextilis noster. Sic stabit exemplum ad regulam De Tri inuersam. An. Hor. Annus Min. facit Sic autem intelligendum est exemplum. Horae 6 corrigunt annos