Latin
70
Michael Stifel, Arithmetica integra 70-2
Unproofread scanNot analysed yet
4. Quantum ergo temporis corrigit annos 120? Sic uero cor rigunt 6 horae annos 4, quòd sex horae quolibet anno deperirent de supputatione Astronomorum, nisi bisextilis hoc tempus repararet. Faciunt igitur 6 horae in quatuor annis diem unum, qui quarto anno semper intercalatur, ut notum est. Deberent autem recipi sex horae, minus aliquantulo temporis. Quaero ergo, quantum sit illud modicum quod debuerat à sex horis esse subtractum? Hic ego iam posui Solstitium hyemale recessisse per dies 12 integros intra annos 1440 (â die enim 13 Decembris usque ad 25 Decembris sunt dies 12, &ab anno 34 usque ad annum 1474 sunt anni 1440). Sic ergo colligo primo per regulam de Tri Dies An. Dies Annos facit Deinde sic colligo per regulam De Tri inuersam: An. Hor. An. Min. facit Deberent ergo subtracta esse 12 minuta de 6 horis illis, ita ut