Latin
71
Michael Stifel, Arithmetica integra 71
Unproofread scanNot analysed yet
omnia reliqua interualla, ita ut quiequid ultra ipsum inuenitur in scala, nihil aliud esse censeatur quàm repetitio eorum quae intra ipsum sint reposita. Sic enim uoces hominum, &instrumenta Musicae, iucundo aurium iudicio, naturae numerorum respondent. Iam si uterque terminorum dupletur, inter duplatos terminos cadet ternarius, diuidens Diapason in Diapente &Diatessaron. Sunt autem duo illa interualla inuentionis metra, ut quibus omnia utriusque scalae interualla inuenias: commata insuper atque recisa, &c. Mira autem diuisio, ut proportio quae in sua specie omnium est minima, diuidatur in proportiones duas, quae in specie sua sint omnium maximae, &quantum attinet ad Sca, lam, sint perfectissimi interualli, praecipuae partes diuisionis &c. Sic autem stat interuallum hoc diuisum. SDiapente. Diatessaron. Reliqua interualla omnia utriusque Scalae (ut dixi) inuenies