Latin
71
Michael Stifel, Arithmetica integra 71-2
Unproofread scanNot analysed yet
per Diapente &Diatessaron. In quam rem sunt quatuor regulae: duae uidelicet de intensione utriusque metri, &duae de remissione utriusque. Omnia enim haec inueniuntur uel per intensionem, uel per remissionem diapente aut diatessaron. Prima regula de intensione Diapente. Multiplica singulos numeros clauium tuarum per 3, deinde numerum clauis à quo intendis multiplica per 2, &productum diuide per 3, tunc prouenit numerus clauis tuae quem quaerebas. Secunda regula de remissione Diapente. Multiplica singulos numeros clauium tuarum per 2, deinde numerum clauis à quo remittis multiplica per; ,&productum diuide per 2, tunc prouenit numerus clauis tuae inter reliquos. Tertia regula de intensione Diatessaron. Multiplica singulos numeros elauium tuarum per 4, deinde numerum clauis à quo intendis multiplica per 3, &productum diuide per 4. tunc prouenit numerus clauis tuae quem quaerebas. Quarta regula de remissione Diatessaron. Multiplica singulos numeros clauium tuarum per 3, deinde illum numerum clauis à quo remittis, multiplica per 4, &productum diuide per 3, tunc prouenit numerus clauis tuae quem quaerebas. Harum regularum exempla copiose uidebis. VA numero inuento in proxima dispositione, id est à numero impari, intende Diatessaron (sic enim uides esse faciendum: nihil enim faceres remittendo diatessaron, ut satis uides ex ipsa interualli diuisione, intendendo autem diapente, transilires G. remittendo uero diapente, caderes infra T.) Intensione autem illa, diatessaron, inuenitur numerus clauis illius F, facitque numerus inuentus 9. Vnde sic stat diuisio. XTonus. Diatessaron. F 10Diatessaron. Iam à numero impari, remitte diapente, tunc inuenitur numerus B rotundi (quod non ponitur in scala, nisi enim descensus fiat ultra F, non est in usu) numerus autem B rotundi inuen tus facit 27. Vnde sic stabit amodo clauium dispositio. Tonus. Diatessaron. Tonus. Bfa Semiditonus. Oportet iam ut à r intendas diapente, tunc inuenies Dhabere numerum hunc 64, ut uides hic. ἔμί STonus. SSemiditonus. XTonus. CTonus. Bfa F 96 –Semiditonus. A numero inuento, remitte diatessaron (remittendo enim diapente nihil ageres &c.) tunc inuenies numerum clauis illius A, qui est 256. ut uides in sequenti dispositione. Tonus. Σ Semiditonus. SXTonus. e nne Bfa Semitonium minus XTonus. A numero inuento, seu à claue A, intende diapente (nihil enim faceres intendendo diatessaron, quia incideres in clauem D, quae prius est inuenta) tunc inuenies numerum clauis E, qui est 512. ut habet sequens dispositio. XTonus. Semitonium minus, XTonus. XTonus, Tonus. Bfa Semitonium minus. Tonus. Aclaue inuenta, id est ab E, remitte diatessaron, tunc inuenies clauem fimi, habentem numerum hunc 2048: atque tunc habes diapason cum singulis clauibus &tetrachordis, comple tamque progressionem Musicam, quam potes protendere in infinitum producendo diapason ex diapason. Et fit illa extensio seu progressio solummodo per duplationem, ut ex scala pulchre uidere poteris. Tonus. X Semitonium minus. Tonus. Tonus. Semitonium minus. hmi Semitonium majus. Bfa Σ Semitonium minus. Tonus. Iam si commutentur claues capitales seu graues, in excellen