Latin
76
Michael Stifel, Arithmetica integra 76
Unproofread scanNot analysed yet
Potes etiam &hanc progressionem commatum &semitoniorum minorum extendere, usque ad Fut, per duplationem singulorum numerorum. Est autem Comma differentia qua semitonium majus supe rat semitonium minus. Posses iam etiam facere progressionem Recisorum &Com matum. Sunt autem triplicia recisa: quaedam sunt prima, quaedam sunt secunda, &quaedam tertia. Est autem recisum primum differentia semitonij minoris supra comma, ut Et recisum secundum est differentia, qua recisum primum supe Recisum tertium, est differentia, qua recisum secundum superat Ex his patet, quòd adhac alias progressiones Musicas possent poni, uidelicet commatum &semitoniorum: item commatum &recisorum primorum: item commatum &recisorum secundorum: item commatum &recisorum tertiorum. Et habent hae omnes unum &eundem modum inuentionis, scilicet progressio commatum &semitoniorum recipitur à progressione semitoniorum minorum &maiorum, &sumitur principium à numero impari, &remittitur diapente, ut facile uides. Diapente autem nunquam intenditur, nisi dum progressio tonorum &semitoniorum inquiritur. i. dum scala Musicae uerae construitur. Sic diatessaron nunquam remittitur, nisi dum illa tonorum &semi toniorum progressio inquiritur. Item à numero pari nunquam fit inchoatio, nisi in illa prima progressione tonorum &semitoniorum. Item facile uidebis ubique, quando remittendum sit &quando intendendum, ut nihil sit ulterius quod in huiusmodi opr rationibus possit desiderari. Exercitium VExercitium pulcherrimum ex scala Musicali &Algorithmo proportionum hac sequenti pictura significatur.