Latin
77
Michael Stifel, Arithmetica integra 77
Unproofread scanNot analysed yet
1L1I Volo iam finire tractationem numerorum rationalium absolu torum, hac iucunda inuentione, propositionum talium, quibus quidam libros fecerunt: quorum exemplo si ludere uellem, multos libros faciliter scribere possem. Occasionem huius mihi dedit collatio terminorum progressionis Astronomicae, et terminorum illius Geometricae. ex qua prodijt, progressio Astronomica, sicut superius ostendi. Nam quanta facilitate, modus operandi, per minuta Astronomica, superat modum operandi per Algorithmum communem, tanta facilitate superat modus operandi, quem dabo, modum operandi illum quem superius dedi, uidelicet eum qui fit per Algorithmum proportionum. Pro repraesentatione autem huius mei Algorithmi, scito me to num sic signare, i uidelicet unitatis notula: quare ditonum sic sig nabis I1, &tritonum trium unitatum notulis sic 111. Semitonium uero minus sic –quare semiditonus sic signabitur L, &diatessarom sic L, &diapente sic –,&diapason sic 11111 Comma autem cifrae notulam habebit: quare semitonium majus (quod constat semi tonio minore &commate) sic signabitur S. Quia uero Musici etiam loquuntur de proportionibus quibusdam irrationalib. ut de schismate &diaschismate, &nonnullis alijs. Volo etiam illarum repraesentationem indicare,s. schisma (quod uocant commatis dimidium) sic signo: diaschisma uero sic Est autem diaschisma semitonij minoris dimidium. Quare dimidium toni sic signabitur a: est enim dimidiatus tonus, proportio irrationalis, constans ex schismate &semitonio minore. Sic dimidium semitonij maioris ita signandum uenit? :constat enim dimidium semitonij maioris ex schismate &diaschismate. Et dimidium unius diapason sic erit signandum /,con stituitur enim ex diatessaron &tono dimidiato. &sic de alijs. VDe Additione. lordani &aliorum E additione proportionum extant propositiones pluSquoque uirorum doctorum hominum, res, uti est haec lordani propositio. Compertum est consonantiam ipsius diatessaron continere quinque dieses &duo commata. Vocatur autem diesis, semitonium minus. Quinque semitonia minora sic disponuntur. Duo uero commata sic disponuntur. Et iuxta, Algorithmi proportionum, regulam, quae de additione datur, laboriosa multiplicatione, hanc tandem diatessaron pro portionem efficies, uidelicet Iam uide quanta facilitate quantoque compendio ex quinque semitonijs minoribus duobusque commatibus fiat diatessaron. Semitonia enim quinque cum duobus commatibus sic signanda tradidi 3: duo autem semitonia minora cum uno commate, faciunt19 unum tonum. Vnde facile uides ex &fieri Z, &uice uersa &c. Alia lordani propositio. Duplae interuallum, ex duabus maximis proportionibus superparticularibus, coniungitur. Hoc est, interuallum ipsius diapason, constat ex interuallo sesquialtero &sesquitertio: ut ex LL &LL fit I1 Iam uide, quàm facile sit ponere propositiones huiusmodi innumerabiles: ut, Diatessaron constat ex tonis duobus, &semitonio minore, Diapente constat ex diatessaron &tono, siue ex tribus tonis &uno semitonio minore, ut LU. Diapason constat ex tonis quinque &semitonijs minoribus duobus, siue ex semitonijs minoribus duodecim, et commatibus quinque. Schisma additum ad semidiapente, facit dimidium unius diapason: ut v ad 2 facit 2. Et sic de alijs infinitis. VDe Subractione. Extant etiam propositiones lordani de subtractione, ut est illa: Sesquitertium interuallum, demptum à sesquialtero, relinquit