Latin
ADDITIONE
Michael Stifel, Arithmetica integra 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
VDe speciebus numerorum abstractorum.
Numeri abstracti prima sui diuisione diuiduntur in Pares &
Impares.
Numeri pares sunt, qui binario numero numerantur.
Numeri impares, sunt qui binario non numerantur.
VProprietates numerorum parium.
Par additus pari, speciem non mutat.
Par additus impari, speciem mutat.
Par subtractus à pari, speciem non mutat.
Par subtractus ab impari, speciem mutat.
Par numerus dum componit, nunquam mutat speciem.
Par numerus dum numerat, suae speciei numerum numerat.
Pares numeri sequuntur sese hac Arithmetica Progressione.
Haec omnia suos habent usus, ut suis locis dicam.
VDe speciebus numerorum parium.
Subdiuiduntur autem pares numeri dupliciter. Nam primo
Binarius differt specie à quolibet alio numero pari. Cum enim