Latin
ADDITIONE
Michael Stifel, Arithmetica integra 9-3
Unproofread scanNot analysed yet
Binarius sit primus &incopositus, reliqui pares omnes sunt compositi. Constituit itaque Binarius solus propriam speciem. Hinc est ut nulli specierum parium respondeat constanter. Dum enim additur aut subtrahitur, seruat proprietatem parium impariter, Dum uero multiplicat seu componit, &numerat, seruat proprie tatem parium pariter. Quod ut uideas, proprietates eius recensebo. Binarius additus numero pari composito, primae speciei, aut subtractus à tali, constituit numerum secundae uel tertiae speciei Item è diuerso. iuxta proprietatem parium impariter. Binarius additus numero pari composito, secundae uel tertiae specieni, aut subtractus à tali, constituit numerum primae speciei, iuxta proprietatem parium impariter. Binarius multiplicans parem compositum speciei secundae, componit numerum eiusdem speciei, iuxta proprietatem parium pariter. Sic. Binarius dum numerat parem compositum secundae speciei, tunc facit numerum eiusdem speciei, iuxta proprietatem parium pariter. Itaque Binarius huiusmodi rationibus, neque par pariter dici po test, neque par impariter. Multo minus dici potest pariter impariterque par. Stet igitur binarium propriam constituere speciem. VDe speciebus numerorum parium compositorum.