Latin
ii
Michael Stifel, Arithmetica integra ii
Unproofread scanNot analysed yet
LANTHON LECTORI S. On mihi si linguae centum sint, oraque centum, enumerare possem, quàm multis in rebus usus1 numerorum. Et ita sunt in conspectu ac obuiae utilitates non solum numerorum, sed etiam artis, quae longas &intricatas rationes mirabili dexteritate subducit &explicat, ut neminem quamlibet hebetem esse existimen, qui non &nume ros miretur &de arte ipsa praeclare sentiat. Quare si pro lixu encomium de his utilitatibus instituerem, perinde facerem, ut si accenderem, quemadmodum Graeci dicunt, ἐν τῆ μεσημβρία λυχρόν. Sed hominis studiosi est intelligere, quas utilitates proprie afferat Arithmetica his, qui solidam &perfectam doctrinam in caeteris philosophiae partibus explicant. Quòd enim uulgo dicut, Principium esse dimidium totius, id uel maxime in philosophiae partibus conspicitur. Vnus est aditus ad praestantissimam philosophiae partem De motibus coelestibus, Cognitio Arithmetices. Et haec tantam uim habet, ut mediocriter exercitatus in Arithmetica, facile caetera perspiciat &assequatur. Ita plus quàm dimidium totius eius philosophiae tenet is, qui mediocriter cogno uit Arithmeticen. Hanc tantam utilitatem praediti ge nerosis naturis diligenter considerent, ut &exuscitent animos ad amorem huius artis, &praeparent se ad per cipiendas caeteras artes. Quid quòd multum etiam in physicis, multum in historijs utimur hac subtiliori doctrina de numeris. Denique turpe est homini uersanti in literis, negligere hanc artem, quae est fons &inchoatio ratiocinationis uniuersae, quae primum discernit unum &multa, eaque distribuit, qua luce proprie homines distant à pecudibus.