Latin
iii
Michael Stifel, Arithmetica integra iii
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo boni &docti uiri summa ui anniti debent, ut in scholas reuocent hanc doctrinam, ut postquam explosa est illa diluta &loquax Sophistice, quae oppresserat Dialecticam &Physicen, nunc ueteris &purioris philosophiae studia iterum accendantur. Haec diligentia multis modis profutura est Reipub. nam simplici &pura doctrina adsuefactae mentes rectius iudicant, quaerunt certa in doctrinis, non tenent mordicus incerta. Magnum &hoc bonum est, quòd haec ipsa consuetudo adfert amorem ueritatis, qui bonos uiros efficit, &diligenter ad suefacit animos ad moderationem etiam in reliqua uita. Quid est autem rebus humanis magis salutare, quàm eos qui propter doctrinam reipub. praeficiuntur, &ue ritatis amantes esse, &moderatos? Ita bene &praeclare merebuntur scholae de genere humano, si ueram, utilem, puram doctrinam proponent iuuentuti, eamque simul ad ueritatis amorem &ad diligentiam ac moderationem in uita instituant. Proinde laudandus est conatus multorum, qui hoc tempore aut uetera scripta edunt atque illustrant de his disciplinis quae fontes philosophiae continent, aut cudunt noua. Hoc consilio hoc Arithmeticum scriptum Michaelis Stifelij studiosae iuuentuti commendandum esse duxi, quod cum ad exercitationem proderit, tum uero ad causas praeceptionum quaerendas plurimum lucis afferet. Benè uale, Vuitebergae Calendis lanuarij /5 4 3.