Latin
FLORAE SINENSIS EDITOREM
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 14
Unproofread scanNot analysed yet
Quae multos terrent, incommoda; Nunc quoque fructu
Utere tam pulchro, &coelestia praemia speral
Nos Tibi pro Raris, queis TE donante fruemur,
Floribus ingentes ferimus, Vir Maxime, grates,
Augemusque aeterna Tuae praeconia Famae.
Atque utinam detur charos mihi cernere coram
Posse oculos! Nec enim quicquam mihi gratius umquam
Esse queat, quàm si Tecum conjungere verba, &
De varijs liceat sermones nectere rebus.
O mihi si celeres sonipes jam Pegasus alas
Commodet, ut subito ROMAM properare volatu,
Et Tua colla novus modò possim in vadere Amator!
Nec solùm Tua, sed Vestri, dubio sine, Summi
KIRCHERI, similem cui Saecula nulla tulerunt,
Nullaque fortè ferent. Tum Prisci Interpretis aevi
HOLSTEINI, ALLATIIQVE Pi, ECCHLENSISQVE diserti,
Et quos ROMA tenet plures, Nutricula felix
Doctorum, quam tot Doctos ego credo fovere,
Quot Coelum stellas, praesertim hoc tempore tanti
PRAESVLIS, Ingenij ac Morum qui tempore longo
Non habuit similem, aut Doctrinae dotibus amplis.
O factum benè, quòd nostro concedere Saeclo
Tantum Fata Virum voluêre, quod infima Summis
Miscet, &haec imis! Quo sensim cuncta videmus
In pejus ruere, &retro sublapsa referri.
O utinam miseris PACEM donare per ILLUM
Christicolis, DEUS Alme, velis, qui Fautor &Authoa
PACIS es, atque Tuis mandas super omnia PACEM!
Talia PONTIFICUM DECORI puto Vota fuisse
Momento à primo, quo tanto ornatus Honore est,
Ac Summam PETRI Cathedram conscendit, eòdem
Evectus meritò Votis communibus. At nos
ILLUM alijs alio fors tempore ad astra vehemus
Versibus, ac tantas (si quidem tam Magna pusillis
Carminibus, sterilique est fas celebrare Camoenâ)
In Laudes nostras summo conamine Musas
Effundemus, uti VIRTVS Praeclara meretur
Et DOCTRINA Viri, quies tam supereminet Omnes,
Quàm reliquis cunctis Summo ante ferendus honore,
Et queis in toto nil quicquam excelsius Orbe est.
Sed quò devenio? Quò me meus abripit ardor?
Quove Amor, egregijs qui sese mancipat Aevi
Luminibus? Claudo, &jubeo TE Vivere, BOTMI!
Extemporaneo impetu scrib. Viennae
IOAN. Ernestus Rautenstein.
De Provincijs Regni Sinensis, ejusque Nobilitate.