Latin
SINENSE IMPERIVM
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 15
Unproofread scanNot analysed yet
SINENSE IMPERIVM. Lim à Xuno Imperatore in duodecim, nunc in quindecim ingentes provincias divisum est. Sex ex ijs mari adjacent, Peking, Xantung, Kiangnan, seu Nanking, Chekiang, Fokien, Quantung. Ad Boream occurrunt, Quangsi, Kiangsi, Huquang, Honan, Xansi. Ad occidentem vergunt. Xensi, Suchuen, Queicheu, Yunuan. Habet praeterea Leâotung regionem ad occasum provinciae Peking, ubi magni muri istius principium. Numerat etiam non paucas Insulas vicinas, quae tributum Regi Sinarum pendunt, inter quas est Hainan, Lienkieu, seu Insula formosa. Item Cheuxan, aliaeque plures quae ita inter se conjunctae sunt, ut una potius quam plures Insulae esse videantur Regnum hoc Sinense Orbis compendium, aut annuli, hoc est Orbis gemmam recte dixeris, in qua scilicet plus pretij, rerumque reperturus es, quam in reliquo, ut ita dicam orbe toto. In Australi plaga, majores fervent aestus, ubi omnes Indiae fructus laeti proveniunt, uberesque: Palmarum nuces, Musae, Mangas, Ananas, alijque In Boreali vero parte uvas fert, Ficus, Castaneas, nuces alias omnis generis, poma Persica, Cotonea, Pyra varij generis Vbique coelo, solo, uberrimis pascuis saloque in locis maritimis, &fluminibus laeta est regio. In ea Naturam, artemque beneficia &liberali credas concurrisse manu, ut nescias fertilitas, an pulchritudo, utra plus alteri debeat. Illud omnino fatendum, quidquid alibi reperitur per partes, hic reperiri simul omnia, ut multo verius de hoc regno dici possit, quam de Romana Regione illud Propertij. Omnia Sinensi cedant miracula terrae, Natura Heic posuit, quidquid ubique fuit ANE Ad Lectorem. Alsos &veros Prophetas, bonos &malos homines, ex bonis vel malis operibus comprobari, non aliter planè quàm arbores ex fructibus, ait veritas Christus Matth: 2. Non potest arbor bona malos fructus faceSre, neque arbor mala bonos fructus facere. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus?