Latin
SINENSE IMPERIVM
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 20
Unproofread scanNot analysed yet
Arbor Indica Palmae in folijs, statura, medulla atque radice nihil differt ab alia palma, nisi quod Persica &Arabica in hasta seu trunco, corticem similem carduis vulgo Carciochis refert, cum Indica laevissimum, quae fertilior etiam evadit si stercore bovis aut cinereâ terrâ impinguetur. Vnum Cocum pro unica Palma (ita fructum vocant terrae commandant, &sensim arbor crescens, non nisi sexto aut septimo incipit anno fructificare. Si ejusdem arboris flores à ramo praecidas, atque vasculum bene obturatum appendas congruè, stillat dulcissimum liquorem, non aliter quàm si de collo prodiret Alembici; liquor Sura vocatur, ex quo vinum fortissimum, quod ardere instar cremati potest, postea destillant, ac per vniversam Indiam bibendum distrahunt; illa tamen Palma non amplius Cocos, ex illis ramis &floribus progignere potest. Arbor idcirco Palma de Sura dicitur, &ab illarum multitudine Palmetum de Sura. Palmae autem de Coco, quae Cocos ex floribus gignunt, fere statim atque deponuntur, fructus alios incipiunt germinare. Cocus humanum caput magnitudine superat, viridis coloris corticem habet, &non omnino rotundam, sed potius refert trilateram figuram; tenerum si fructum colligas, post viridem corticem, pulpam albam &in medio rotundum nucleum cavum &mollem (qui amplitudine ovum superat strutionis) aqua dulcissima repletum reperies, quae in aestu Indico potum suavissimum praestat, diciturque ille Cocus ab Lusitanis Lania; at si maturescat omnino, viridis ille cortex, in Castaneum colorem mutatur, &alba illa pulpa, in similiter coloratum stamen, (Cayro Lusitani appellant) ex quo funes fortissimi &maximi ad ipsas anchoras navium contorquentur, ligneum postea interius receptaculum, quod Coco vocatur, medullam sibi interius adhaerentem, instar nivis albam, &in sapore nucibus dulcibus vel amygdalis saccharatis persimilem (ob quod credo Cocus Nux Indica dicitur) solidam defert, aliquid etiam de aqua dulci, vel subacida, quae interdum aceto conficiendo inseruit.