Latin
SINENSE IMPERIVM
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 21
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ex medulla oleum de Coco praestantissimum exprimunt, vinum quoque ad instar ustibilis eliciunt ad ignem, saccarum item, quod Lusitani Giagra nominant; excerpunt, tragminibus verò cavis Coccorum pro Cochelaribus utuntur, ex illis in Haynan Sinarum Insula parvulae paterae &majores per Tornum fiunt, quas ad intra auro vel argento obducere solent, &in Sinarum interiora maximam inde Cocorum copiam exportant. In Indijs &praecipuè Insulis Maldivis, navigia ex Arboribus Palmarum conficiuntur, &omnia vasa necessaria ad navigandum, ipsa folia non solum sportas, storeas ac vela subministrant, sed &Domos instar tecti cooperiunt, nihilque in hac Arbore reperitur mutile, nisi sola radix, &qui Palmeta magna habent, reditus etiam magnos ex illis colligunt. Parvuli Coci inveniuntur in Maldivis Insulis, producti in ipso Maris fundo à Palmis, vel quod crediderim, potius à vicinis dejecti Arboribus, &per aestus reciprocationem in Mare delati, atque per longum durefacti tempus, inveniri postea, in pretio habentur, eo quod credantur esse antidotum contra venena, &cordialem praestare medicinam, si attriti cum aqua ebibantur. Imaginem Persicae Palmae &Indiae supervacaneum duxi apponere, quod illa in Libris, haec in Mappis facilè videri possit. an n du ,ddo cτe, d dlicsi, iττ, τινιτι, τεν ίν, aτ. d, dk, l (o[loαs n0st ac, sloolle, locsc s cnc,ill n, c fo cl ol, υνωlll o eno afu asto foens, ass, asb dsi, eisio sbo aisis iso so aso iso esth aeroerheroerso τν τ τ ν a d, aiτεειτι δττηστιτωκατητττηίτινκίτινύτίηνίτ εηνατηνττςετηατενκαιτιν ετεκίτενατηειτηττεν στι, σιτοτναντεν αεντα.