Latin
SINENSE IMPERIVM
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 26
Unproofread scanNot analysed yet
lagiu seu Kagiu apud Sinas non reperitur, verum in Regnis, quae Sinarum olim fuerant abundanter provenit: &crediderim allatum in Junnan &Quam-si atque Insulis Sinicis posse produci. Arbor est magna folijs pulcherrimis, &semper virentibus. Fructus imitatur pomum, flanvum vel rubicundum, vbi maturescit odoriferum, verùm pomi succus agrestis est, &caro si comedatur guttur mordet. Duabus vicibus apud Indos in eodem anno fructum gignit, ex flore primo semen, &producto semine postea pomum educit, quod stomachale &corroborativum est ventriculi, si cum vino vel sale comedatur. Interiùs hic fructus nullum semen habet, sed in vertice illius ad instar nuclei prominet, quem cortex glaucus, albam carnem &solidam recondens, instar castaneae vel amygdalae nucis cooperit, saporem earundem si elixetur referens. Indi &Lusitani nucleis dictis loco Amygdalorum ad conficienda dulciaria interdum vtuntur. Februario &Martio, Augusto &Septembre mensibus maturescit. LI. CI LVM. YEN. Fructus Sinici. Ici &Lumyen Arbores atque fructus, solùm