Latin
SINENSE IMPERIVM
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 27
Unproofread scanNot analysed yet
apud Sinas reperiuntur, atque non nisi in aliquot Australibus Provincijs. LI-CI fructus corticem sicut depictum vides, in modum piniferae Arboris fructus refert, sed Lum-yen laevissimam pelliculam habet, vterque sapit fraga &vuas. Sinenses siccos fructus hyemis tempore venales deferunt in alias partes. Vinum etiam ex fructu vtroque suave conficiunt. Julio &Junio mensibus maturescunt; illorum nuclei inserviunt pro medicina. Sinenses pulverem ex illis factum bibendum praebent aegrotis. Si dicti fructus sint sylvestres, nucleos grandes &de subacida carne parum, si transplantati nucleos exiguos, &de carne dulci plurimùm habent. Caro est coloris vnguium humanorum, vt autem pluribus diebus conserventur recentes, salita aqua depositi ex arbore asperguntur, &durant multorum dierum spatio, abstractoque cortice, recentium saporem fructuum praestant, LICI creditur esse fructus calidae qualitatis Lum-yen verò temperatae. GIAMeee e e te e he n te e he e he e be e be aloel Gel Es entus GIAM. BO. Fructus.