Latin
3
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 3
Unproofread scanNot analysed yet
TISSIMO PRINCIPI, AC DOMINO, DOMINO LEOPOLDO IGNATIO, HUNGRRIIE REGI, AUSIRII ARCHIDVCI, &c. GENERIS HUMANI AMORI AC DELICIO, DOMINO SUO CLEMENTISSIMO, Vitam, sospitatem, felicitatem! nense coelum, mite &benignum olim, nunc Tartarico frigore exasperatum, infestumque plantis relinquens Hortus meus, ad Te confugere audet Serenissime LEOPOLDE; nutu id quidem meo, ex quo felicissimam juventutem Tuam, cum i spe uberrimorum fructuum in Regium decus effloruisse, Famâ nunciante, cognovi. Mirantur in Te forsan alij germen pulcherrimi floris, tam citò Coronis Regijs maturescens: non ego, qui ad incrementum ejus omnia scio jam dudum conspirâsse. Taceo coelum, quod propitium &clemens Vestri Generis floribus semper fuit, semper erit; Taceo solum natale, Austriacam Domum, cui nil usitatius, quàm producere, Virgilij verbis, flores nomina Regum inscriptos Te unum dico, qui cum ipse Tibi Sol esses, quippe Serenissimus jam ante; &sol igneus in signo Leonis, LEOPOLDVS nimirum IGNATIVS: florem Tuum intensissimo Virtutis calore sic animâsti; ut tribus vitae lustris exactis, praevenerit maturitate Nestoreos annos aliorum. Fabulosos Heroas ingentibus Saxis Poëtae in hostes armant, quae humo tollere hominum coeterorum queat nemo.