Latin
4
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 4
Unproofread scanNot analysed yet
Et florem Tuum, tenerum quidem, propaginem tamen verorum Heroum, quibus moles Orbis, nunquam interruptâ serie, à saeculis jam duobus innixa est, sustinere mirabimur onus Regni, quod subire humeri Atlantis formidarent? sustinet; atque aetate firmior (ita Superi spondent) alia sustinebit: nec sustinebit tantùm; sed per eadem, DEI Tuisque hostibus gravis ultor incumbet. Ac Thalmudici quidem, Hierosolymis hortos conseri ullos fas fuisse negant: eam ob causam fortasse, quòd urbs illa Sanctissimo Divini Numinis templo, caelestibusque ornamentis insignis, terrenas delicias videretur respuere. Hortum autem meum accedere Te volentem, si Regius splendor arcet; (Reges enim viva Dei templa, aut Dij potiùs estis terreni) recedere tamen parantem flos Tuus revocat, &benignissimi Solis, quo favente crevit, radium unum plantis illius promittit; quae prostratae hactenùs injurijs temporum, ut Borealibus perniciem, sic Austriaco debere se perennitatem aeternùm profitebuntur. Ita voveo Maju. V. Reg: Humillimus in Christo Servus, Michael Boym, S. I. CENTVRIA CHRONO