Latin
POLOMIE
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 34
Unproofread scanNot analysed yet
SVPIM Fructus Sinicus. Rbor &Fructus Supim apud Sinas tantùm nascitur, est &Aurei &Purpurei coloris, magnus Pomum excedit, Carnem mollem &rubeam cum simili pellicula refert; ossicula hinc inde interiùs abscondit; cum siccatur ficubus Europaeis simillimus est, &per multos annos conservatus, a Sinis Medicis saepenumero in pharmacis adhibetur. Egregius profectò fructus, in Quam-tum &Junkim Regionibus, Januario, Februario &Martio, sed in Xen-sy, &Honan, alijsque septentrionalibus Junio, &Julio, &Augusto maturescit. Arbor onerata Purpureis hisce Pomis, gratissimum exhibet aspectum, quae ne ab avibus decerpantur, continuis vigilijs custodiuntur. YAYATA Fructus. Ructus &Arbor Yata in Indijs &potissimum Agro Malacensi reperitur, qui Sinis olim tributum pena debat, ideoque Sinicus fructus optime dici potest, &quod etiam in Sinense solum translatus vberrimè germinet; viridem corticem &piniferum habet, sed interiùs carnem liquidam nivis ad instar albam, sapore superat dulciarium, quod Lusitani appellant mangiar Reale: in multis cellulis ossicula nigra solida recludit; alicubi Octobre &NOvembre, alicubi Februario &Martio Mensibus maturescit.