Latin
POLOMIE
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 33
Unproofread scanNot analysed yet
POLOMIE Seu Giaca Fructus. Sinis Polomie &Giaca à Lusitanis vocatur fructus &Arbor quae illud admirabile habet "quod vnum, duos, aut tres fructus mirae magnitudinis in trunco tantùm producat. . Saepè singulis deferendis singuli homines sunt necessarij. Cortex Fructus pungit, atque si viridibus scateret sentibus: discissus verò, viscum album qui cellulis recorditos flavos &melleos fructus adglutinat, plurimùm defert, &praecipuè ad interiorem cavitatem corticis. Nucleus illius (quemadmodum pictum vides) elixus Castaneam dulcem sapit. Fructus vnus, vel, vt veriùs dicam, plures in vno reclusi, decem seu viginti hominibus ad comedendum sufficere possunt. . Figurae est Ovalis, &magnitudine ac gravitate superat maximam Cucurbitam; Neque abs re quidam saccum repletum melleis sacculis, recondentibus nuces Castaneas appellavit. Sapore Melonem praecellit. Caro illa melior, quae durior, diciturque à Lusitanis Cocobarca. Maturuisse fructum conijciunt, si illius cortex sit mollis, nam si adhuc durus sit, vel in arbore illum sinunt maturescere, vel depositi expectant cum tempore mollitiem &maturitatem. Majo &Iunio sine floribus generatur.