Latin
POLOMIE
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 39
Unproofread scanNot analysed yet
Paulus venetus Socuir appelαiat, vbi Mauri qui cum Caravanis in Katav (hoc est Sinas) &Cambale (hoc est Pervinum) proficiscuntur, subsistunt; quo etiam olim cum illis Benedictus Goez Lusitanus è Societate JESU quaerens Catayum pervenit. Terra in qua gignitur rubra est &lutosa ob fontes &pluvias, folia pro ratione plantae magis vel minus duobus palmis longa, infernè angusta, superne ampla, limbus illorum lanuginem pilosam habet, quae tamen mox ubi adolescunt &maturantur, marcescuntque, flavescunt, &in terram declinant. Truncus supra terram vno palmo cum folijs supereminet ex quorum medio, ramus subtilis, onustus floribus (violis magnis non absimilibus) exsurgit. Qui succum expressum instar lactis coerulei habent, odorem acutum, &quem nares fastidiant redolentes. Radix seu caulis quem terra recondit, &longus vno, duobus, &aliquando tribus palmis, illius color aereus subobscurus, saepe grossitie humanum brachium adaequat, aliàs quoque radices tenues &circum circa proijcit, quibus resectis Rhabarbarum divisum in frusta, carnem inter diù flavi coloris rubeis refertam venis ostendit, ex qua succus flavus &rubeus aliquantulum viscosus distillat. Porro si quis statim illa frusta humida ad siccandum appenderet, experientia docuit vnctuosum illum humorem mox evaporare, radicemque levissimam remanere, adeoque omnem virtutem deperdere. Ideo periti recentis Rhabarbari frusta, primo in oblongis reponunt mensis, &qualibet die tribus aut quatuor vicibus ea revolvunt, vt per hanc industriam succus incorporetur frustis &constipatus maneat; tum verò quatuor dierum spatio concreto humore, transactis per frusta illa funiculis, appensa vento exponunt, loco tamen vmbroso, ne radijs solaribus contingantur. Effodiendo Rhabarbaro hybernum tempus est optimum, antequam viridia folia incipiant pullulare, quod scilicet eo tempore (circa mensis Maij initium) succus &virtus vnita &collecta sit. Quod si verò Rhabarbari radix effodiatur aestate, aut illo tempore, quo viridia folia producit, vti necdum hoc tempore maturuit, flavoque illo succo &rubeis venis caret, porosaque ac levissima est, ita ad perfectionem Rhabarbari hyeme effossi, minimè pertingit. Currus humidis adhuc Rhabarbari caulibus onustus, vno scudo &medio venit, siccatum verò tantùm pondere suo decrescit, vt ex septem libris recentis, sicci vix vna vel altera libra obtineatur. Recens ac viride amarissimum est &gustui maximè contrarium. Sinice vocatur Tayhuam quod significat summe flavum.