Latin
CINNAMOMUM
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 40
Unproofread scanNot analysed yet
CINNAMOMUM. Oc Sinenses Kueypi vocant, in Provincijs Quam tum, Quamsi, &Tunchin provenit, sed meliùs omnium in Ceylan Insula, (cui olim Sinenses hoc vocabulum ex multis navibus confractis imposuerant) progeneratus. Folium Cinnamomi tres nervos coloris viridis habet, flores albos &parum odoriferos, fructu cum nucleo similem olivis, qui dum nigrescit tempus decorti candae Arboris Cinnamomi advenisse colligunt. Praedictus fructus est vnctuosi liquoris, redolet Laurum, sapor illius acutus &amarus. Arbor ramifera duos cortices gignit, secundus &Cinnamomum, qui arbore detractus, in terra à Sole siccatus colorem lateritium acquirit, nam illius naturalis cinereus est. Tertio quoque anno in locum abstracti corticis novum producit. Olim Sinenses ex Ceylan Cinnamomum deferebant Ormuzium, &inde Alepum Syriae atque in Graeciam deportabatur. Ignari ex Aethiopia &Aegyp to illud venire credebant; cùm tamen in illis Regionibus non nascatur. Saepè quadringenta navigia Sinensia appellebant ad Sinum Persicum, aurum, sericum, gemmas, muscum, Porcellanas, aes, alumen, nucem muscatam; atque Garyaphilla deferentia &praecipuè Cinamomum, cui Mercatores, à Sinensibus aliàs dicto Arboris dulcis cortex imposuerunt nomen Cina-& momum, quod significat lignum Sinense dulce &odoriferum. Vix vno anno suam perfectionem primaevam retinet. Radix arboris est sine sapore, olet camphoram, ex viridibus autem Corticibus distillant aquam, ex floribus, quae non est adeò aromatica. Flores colicos &ventositates abigit; laxat vrinam, confortat cor, hepar, lienem, nervos, cerebrum, etiam contra venenum ac morsus serpentum inseruit. Excitat appetitum, &comitialem amovet morbum. Ex fructu conficiunt vnguentum pro frigiditatibus; &adustum odorem spirat suavem. Si pulvis Cinnamomi bibatur cum aqua viperarum morsibus medetur, &internas renum in flammationes extinguit, maculas quoque faciei cum mollificativis applicitus tollit. Cinnamomi figuram vide sub Littera G. 2. RHARADIX SINICA seu CHINA.