Latin
CINNAMOMUM
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 41
Unproofread scanNot analysed yet
Adicem Sinicam Lusitani Pao de Cina, &in Europa China vocant, quae tantum apud Sinas in Provincijs Tunnan, Quamsy, Quamtum, Kaoli, &Leaotum nascitur. Arbor spinarum asperitate, quibus ne folia quidem carent, conspicua. Arboris hujus Radicis teneram pulpam Sinenses cum Carnium jusculo comedunt, quae etiam medicinalis est; contra Sciathicam, vlcera renum, oppilationes, paralysim, &hydropisim, omnesque alios humores &ossium dolores, ac totius corporis eandem adhibent: &communiter quae magis ponderat, melior esse censetur; alba rubrae praefertur. Pulvis radicis cum saccaro sumptus prodest pectori, &etiam in conserva adhibitus, non exiguo creditur esse adjumento. Radix à Sinis vocatur Pe folim, vsus ¬itia illius per venisse in Indias &Europam per Lusitanos dicitur Anno Christi 1535. Figuram radicis Chinae, vide sub lit: H. 2. ZINEm Kiam Sinicè appellatur, Folia gerit simillima Milio Solis &Regiae hastulae, videturque esse ad instar arundinis viridis. Apud Indos in Dabul, Bengala, Brasilia, &apud Sinas optimum &in maxima Copia producitur. Quod integro anno virescit, melius esse censetur.