Latin
CINNAMOMUM
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 44
Unproofread scanNot analysed yet
Hiam Animal Muschi. Ittera Sinicè scripta Xe; Lusitanis Almiscar Latinis muschum significat: hoc sumitur ex animali, quod Sinenses Hiam vocant: Littera, ut supra vides, ex duabus alijs componitur, nempè ex Littera XE, quae supernè est, &Littera Hiam, quae infernè: illa cervum, haec odorem denotat, quasi dicas, Cervus odoratus: &reverà muschi animal simile est &cervo &tygridi, pilo sumque est, sed coloris aerei subobscurè nigri. Porro quod Sinenses propriè vocant Xe, &Lusitani Almiscar, atque Latini Muschum, est caro renum animalis suprà dicti, &id, quod natura infra abscondit. Verum enimvero mercatores totam carnem animalis cum sanguine eiusdem commixtam, contundunt, &pappos: (ita sacculos, ex pelle pillosa eius vocant, quasi forent testiculi ipsius) &hoc quoque verum Almiscar est, licet sit non adeo perfectum sicut prius. Tertij demum generis Almiscar dicitur, &saepè pro vero vendi solet: quod miscent cum sanguine draconis, &ex vno pappo faciunt duos &tres alios. Regula cognoscendi inter alias esse dicitur, si videlicet adustum evaporet, verum esse creditur, quod si aliquid adinstar carbonis remainet, mixtum est &non simplex. Sinenses vtuntur pro medicina muscho, &dicunt facilem partum reddere, doloresque abigere parturientis, atque etiam pectori prodesse malè affecto, &humores abigere malos haec certa sunt ex libris &vocabularijs Sinarum. Sum Xu. Um Xu animal apud Sinas reperitur, flavi &nigri coloris est, pulcherrimi aspectus. Cicurant illiud Sinenses &collum argento exornant, mures egregiè venatur. Saepe venit septem &novem scudis.