Latin
CINNAMOMUM
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 45
Unproofread scanNot analysed yet
Hiven ao est species Pardi vel Panthetae. In Pellim provincia invenitur. Non habet illam feritatem tygridum Cacedae HivenPaoin aestima. tione sunt &pretio apud Sinas non vulgari. Figuram Pardi vide inferiùs. Lo Meo Quey. Latae testudines in aliquibus provincijs Sinarum &praecipuè in Ho-van inveniuntur virides, &interdum caeruleas adiunctas pedibus habet alas, &gradum tardissimum quàm volatu aut potiùs quodam saltu extensis pedum alis compensat. Pedes alati hujusmodi testudinum in pretio sunt apud Sinas etiam ob raritatem. Cum essem in Insula Haynan, quae antea audiveram Macai, oculis meis comperi. Sunt in quodam dictae insulae parvulo Lacu Cancri marini vivi in aqua dulci non adeò profundâ, de quibus, mirum sanè dictu, id experientia docuit, quod ubi aliquem vivum de aquâ illâ extuleris in aërem is subito vitam &motum omnem perdat, lapidescat, servataque figura exteriori &interiorum etiam integra lapideus totus evadat. Istos cancros lapideos medicinales esse certissimum est, nam fluxum ventris album, epoti, illorum pulveres cum vino, flavum &sanguinolentum cum aceto sumpti, sistunt. Oculorum dolorem, nebulas &maculas tollunt, imò febri citantibus subinde prosunt, &contra venena antidotum non vulgare praebent. De Caballo Marino. Aij ma Sinici duo Characteres marinum equum Significant; illum omninò sicuti equum cum jubâ à Sinis depictum spectavi. Verum ex oris utraque parte prominentes, cornuum adinstar longos &ramiferos dentes habebat, ita illius figuram, (vt hic vides) Sinensium Pictores effingunt. Duplex Schema veri equi marini subieci, quorum cum essem Mozambici in Africâ, aut verius Capraria, greges ad litora marina in aqua non adeo profundâ volutari pluries vidi.