Latin
GLORIA REGNI SINENSIS
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 50
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm creando primum hominem ei praeterea Iustitiam largitus est originalem, Dominum eum constituendo totius universi, &c. De lapsu Adami sic legitur Ostquam verò Satanas fraudibus suis usus, effecit, ut Adamus Pid, quod ex se &suâ naturâ purum erat, &perfectum, inficeret: hoc est, fecit, ut malitia in ipsum intrare inciperet perturbatura pacem, &hujus suae simplicitatis aequalitatem, &discordiam illâ fraude introduxit, &c. Incarnationis Mysterium sic proponitur. Vnc una de Divinis personis Sanctissimae Trinitatis dicta 1 Messias, restringendo tegendoque Majestatem suam, &se humanae naturae accommodando, homo factus est. Quamobrem ad hoc gaudium annunciandum Angelum ablegavit, &de Virgine in Iudaeâ natus est. Stella hujus magnae felicitatis fuit annunciatrix: Reges ejus claritate perspectâ, munera oblaturi venerunt, ut lex &prophetiae 24. Prophetarum adimplerentur. Gubernavit autem mundum lege magna, condidit legem divinam, spiritualem sine verborum strepitu, fide vera consummavit. . Octo disposuit beatitudines: Res mundanas mutavit in aeternas; aperuit portam trium Virtutum (Theologicarum) vitam dedit destruendo mortem. In personâ suâ ad inferos descendit, &omnia confudit daemonia; Nave pietatis suae ad caelum conduxit bonos, &justorum animas in salutem vindicavit. Hisce denique finitis suâ potentiâ in Caelum ascendit, &Baptismum ex aquâ &Spiritu instituit ad abluenda peccata, &mundùm ad puritatem reducendo. Cruce utitur, ut omnes absque exceptione comprehendat, excitat omnes voce Charitatis, &c. Plurima alia ibidem leguntur de Apostolorum, SacerdoMinistrorum Christi dignitate &vitâ. tum, Multa de Christianae Legis excellentiâ, quam sub singularis prudentiae Rege Tai, Olo puèn, ex Iudaea vir virtute celebris Anno Christi 636.