Latin
GLORIA REGNI SINENSIS
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 51
Unproofread scanNot analysed yet
Sinensibus proposuit, quae mox jussu Regis per totum Regnum promulgata est, quoniam Lex Sancta &immaculata ab eruditis judicata fuit Atque sic in Sinensi horto arbor Crucis plantata, &Christianae fidei principia saxo inscripta fuerunt, quae Gubernator Villae Sanxuen alteri lapidi incidi curavit, &in Vrbis Sigan Eremitorio, veluti nobilissimum antiquitatis monumentum erexit. :hac lege Lucis declaratione &Crucis Trophaeo, quod lapidi impressum, dum Sinense Regnum obsignatum volo, me meaque omnia Majestati Suae humillimè offero, dico atque consecro. Sint fructus, flores, &quidquid sive Hortus Sinensis, sive Saxum Sanxinense continet, synceri istius affectus aeternum ac perennaturum ad omnem posteritatem monumentum. Serenissimae &Potentissimae Majestatis Suae Ad nutum obedientissima filia, Flora Sinensis.