Latin
1.1.304 to 1.1.311
Mirandola, Oratio de Hominis Dignitate 1.1.304-311
Not analysed yet
263. Plato Dionisio quaedam de supremis scribens substantiis: «Per enigmata, inquit, dicendum est, ne si epistola forte ad aliorum pervenerit manus, quae tibi scribimus ab aliis intelligantur». 264. Aristoteles libros Methaphisicae in quibus agit de divinis editos esse et non editos dicebat. 265. Quid plura? Iesum Christum vitae magistrum asserit Origenes multa revelasse discipulis, quae illi, ne vulgo fierent comunia, scribere noluerunt. 266. Quod maxime confirmat Dyonisius Areopagita, qui secretiora mysteria a nostrae religionis auctoribus [ek nou eis noun] [dia meson logon], idest ex animo in animum, sine litteris, medio intercedente verbo, ait fuisse transfusa. 267. Hoc eodem penitus modo cum ex Dei praecepto vera illa legis interpretatio Moisi deitus tradita revelaretur, dicta est Cabala, quod idem est apud Hebreos quod apud nos «receptio»; ob id scilicet quod illam doctrinam, non per litterarum monumenta, sed ordinariis revelationum successionibus alter ab altero quasi H[e]reditario iure reciperet. §42. 268. Verum postquam Hebrei a Babilonica captivitate restituti per Cyrum et sub Zorobabel instaurato templo ad reparandam legem animum appulerunt, Esdras, tunc ecclesiae praefectus, post emendatum Moseos librum, cum plane cognosceret per exilia, cedes, fugas, captivitatem gentis Israeliticae institutum a maioribus morem tradendae per manus doctrinae servari non posse, futurumque ut sibi divinitus indulta celestis doctrinae arcana perirent, quorum commentariis non intercedentibus durare diu memoria non poterat, constituit ut, convocatis qui tunc supererant sapientibus, afferret unusquisque in medium quae de mysteriis legis memoriter tenebat, adhibitisque notariis in LXX volumina (tot enim fere in sinedrio sapientes) redigerentur. 269. Qua de re ne mihi soli credatis, Patres, audite Esdram ipsum sic loquentem: «Exactis XL diebus loquutus est Altissimus dicens. Priora quae scripsisti in palam pone, legant digni et indigni, novissimos autem LXX libros conservabis ut tradas eos sapientibus de populo tuo.