Latin
1.1.312 to 1.1.325
Mirandola, Oratio de Hominis Dignitate 1.1.312-325
Not analysed yet
270. In his enim est vena intellectus et sapientiae fons et scientiae flumen. 271. Atque ita feci». 272. Haec Esdras ad verbum. 273. Hi sunt libri scientiae Cabalae, in his libris merito Esdras venam intellectus, idest ineffabilem de supersubstantiali deitate theologiam, sapientiae fontem, idest de intelligibilibus angelicisque formis exactam methaphisicam, et scientiae flumen, idest de rebus naturalibus firmissimam philosophiam esse, clara in primis voce pronuntiavit. §43. 274. Hi libri Sixtus quartus Pontifex Maximus, qui hunc sub quo vivimus foeliciter Innocentium VIII proxime antecessit, maxima cura studioque curavit ut in publicam fidei nostrae utilitatem Latinis litteris mandarentur. 275. Iamque cum ille decessit, tres ex illis pervenerant ad Latinos. 276. Hi libri apud Hebreos hac tempestate tanta religione coluntur, ut neminem liceat nisi annos XL natum illos attingere. 277. Hos ego libros non mediocri impensa mihi cum comparassem, summa diligentia indefessis laboribus cum perlegissem, vidi in illis (testis est Deus) religionem non tam Mosaicam quam Christianam. 278. Ibi Trinitatis mysterium, ibi Verbi incarnatio, ibi Messiae divinitas, ibi de peccato originali, de illius per Christum expiatione, de caelesti Hyerusalem de casu demonum, de ordinibus angelorum, de purgatoriis, de inferorum paenis, eadem legi quae apud Paulum et Dyonisium apud Hieronymum et Augustinum quotidie legimus. 279. In his vero quae spectant ad philosophiam, Pythagoram prorsus audias et Platonem, quorum decreta ita sunt fidei Christianae affinia, ut Augustinus noster immensas Deo gratias agat quod ad eius manus pervenerint libri Platonicorum. §44. 280. In plenum nulla est ferme de re nobis cum Hebreis controversia de qua ex libris Cabalistarum ita redargui convincique non possint, ut ne angulus quidem reliquus sit in quem se condant. 281. Cuius rei testem gravissimum habeo Antonium Cronicum, virum eruditissimum, qui suis auribus cum apud eum essem in convivio, audivit Dactylum Hebreum peritum huius scientiae in Christianorum prorsus de Trinitate sententiam pedibus manibusque descendere.