Latin
1.101 to 1.104
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.101-104
Not analysed yet
at mihi inquam contra uidetur, ibi numquam commode uiui posse, ubi omnia sint communia. nam quo pacto suppetat copia rerum, unoquoque ab labore subducente se! utpote quem neque sui quaestus urget ratio, et alienae industriae fiducia reddit segnem. at cum et stimulentur inopia, neque quod quisquam fuerit nactus, id pro suo tueri ulla possit lege, an non necesse est perpetua caede ac seditione laboretur! sublata praesertim authoritate ac reuerentia magistratuum, cui quis esse locus possit, apud homines taleis, quos inter nullum discrimen est, ne comminisci quidem queo. non miror inquit, sic uideri tibi, quippe cui eius imago rei, aut nulla succurrit, aut falsa. uerum si in Utopia fuisses mecum, moresque eorum atque instituta uidisses praesens, ut ego feci, qui plus annis quinque ibi uixi, neque umquam uoluissem inde discedere, nisi ut nouum illum orbem proderem, tum plane faterere, populum recte institutum nusquam alibi te uidisse quam illic. atqui profecto inquit Petrus Aegidius, aegre persuadeas mihi, melius institutum populum in nouo illo, quam in hoc noto nobis orbe reperiri, ut in quo neque deteriora ingenia, et uetustiores opinor esse, quam in illo respublicas et in quibus plurima ad uitam commoda longus inuenit usus, ut ne adiiciam apud nos casu reperta quaedam, quibus excogitandis nullum potuisset ingenium sufficere. quod ad uetustatem, inquit ille, rerum attinet publicarum, tum pronunciare posses rectius, si historias illius orbis perlegisses, quibus si fides haberi debet, prius apud eos erant urbes, quam homines apud nos. iam uero quicquid hactenus uel ingenium inuenit, uel casus repperit, hoc utrobique potuit extitisse. ceterum ego certe puto, ut illis praestemus ingenio, studio tamen atque industria longe a tergo relinquimur. namut ipsorum habent annalesante appulsum illuc nostrum de rebus nostrisquos illi uocant ultraequinoctialeisnihil umquam quicquam audierant, nisi quod olim annis ab hinc ducentis supra mille, nauis quaedam apud insulam Utopiam naufragio periit, quam tempestas eo detulerat. eiecti sunt in litus Romani quidam, atque Aegyptii, qui postea numquam inde discessere.