Latin
1.105 to 1.114
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.105-114
Not analysed yet
hanc unam occasionem, uide quam commodam illis sua fecit industria. nihil artis erat intra Romanum imperium, unde possit aliquis esse usus, quod non illi aut ab expositis hospitibus didicerint, aut acceptis quaerendi seminibus adinuenerint. tanto bono fuit illis aliquos hinc semel illuc esse delatos. at si qua similis fortuna quempiam antehac illinc huc perpulerit, tam penitus hoc obliteratum est, quam istud quoque forsan excidet posteris, me aliquando illic fuisse. et ut illi uno statim congressu quicquid a nobis commode inuentum est, fecerunt suum; sic diu futurum puto, priusquam nos accipiamus quicquam quod apud illos melius quam nobis est institutum. quod unum maxime esse reor in causa, cur cum neque ingenio, neque opibus inferiores simus eis, ipsorum tamen res quam nostra prudentius administretur, et felicius efflorescat. ergo mi Raphael inquam, quaeso te atque obsecro, describe nobis insulam. nec uelis esse breuis, sed explices ordine, agros, fluuios, urbes, homines, mores, instituta, leges, ac denique omnia, quae nos putes uelle cognoscere. putabis autem uelle quicquid adhuc nescimus. nihil inquit faciam libentius. nam haec in promptu habeo. sed res otium poscit. eamus ergo inquam intro pransum, mox tempus nostro arbitratu sumemus. fiat inquit. ita ingressi prandemus. pransi, in eundem reuersi locum, in eodem sedili consedimus, ac iussis ministris ne quis interpellaret, ego ac Petrus Aegidius hortamur Raphaelem, ut praestet quod erat pollicitus. is ergo ubi nos uidit intentos, atque auidos audiendi, cum paulisper tacitus et cogitabundus assedisset, hunc in modum exorsus est. primi libri finis. sermonis quem Raphael Hythlodaeus de optimo reipublicae statu habuit, liber secundus, per Thomam Morum ciuem et uicecomitem Londinensem. [Raphaelis sermo pomeridianus.] [de Utopiensium insula.] Utopiensium insula in media sui partenam hac latissima estmilia passuum ducenta porrigitur, magnumque per insulae spatium non multo angustior, fines uersus paulatim utrimque tenuatur. hi uelut circumducti circino quingentorum ambitu milium, insulam totam in lunae speciem renascentis effigiant. cuius cornua fretum interfluens, milibus passuum plus minus undecim dirimit, ac per ingens inane diffusum, circumiectu undique terrae prohibitis uentis, uasti in morem lacus stagnans magis quam saeuiens, omnem prope eius terrae aluum pro portu facit. magnoque hominum usu naues quaqua uersus transmittit. fauces hinc uadis, inde saxis formidolosae. in medio ferme interstitio una rupes eminet, eoque innoxia, cui inaedificatam turrim praesidio tenent, ceterae latentes et insidiosae. canales solis ipsis noti, atque ideo non temere accidit, uti exterus quisquam hunc in sinum, nisi Utopiano duce, penetret, ut in quem uix ipsis tutus ingressus est, nisi signis quibusdam e litore uiam regentibus. his in diuersa translatis loca, hostium quamlibet numerosam classem facile in perniciem traherent. ab altera parte non infrequentes portus. at ubique descensus in terram ita natura munitus, aut arte, ut ingentes copiae paucis inde queant propugnatoribus arceri.