Latin
1.115 to 1.119
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.115-119
Not analysed yet
ceterum uti fertur, utique ipsa loci facies prae se fert, ea tellus olim non ambiebatur mari. sed Utopus cuius utpote uictoris nomen refert insula, nam ante id temporis Abraxa dicebatur, quique rudem atque agrestem turbam ad id quo nunc ceteros prope mortales antecellit cultus, humanitatisque perduxit, primo protinus appulsu uictoria potitus, passuum milia quindecim, qua parte tellus continenti adhaesit, exscindendum curauit, ac mare circum terram duxit. cumque ad id operis non incolas modo coegissetne contumeliae loco laborem ducerentsed suos praeterea milites omnes adiungeret, in tantam hominum multitudinem opere distributo incredibili celeritate res perfecta, finitimosqui initio uanitatem incoepti riserantadmiratione successus ac terrore perculerit. insula ciuitates habet quattuor et quinquaginta spatiosas omnes ac magnificas lingua, moribus, institutis, legibus, prorsus iisdem, idem situs omnium, eadem ubique quatenus per locum licet, rerum facies. harum quae proximae inter se sunt milia quattuor ac uiginti separant. nulla rursus est tam deserta, e qua non ad aliam urbem pedibus queat unius itinere diei perueniri. ciues quaque ex urbe terni senes ac rerum periti tractatum de rebus insulae communibus, quotannis conueniunt nam Amaurotum. ea urbs quod tamquam in umbilico terrae sita maxime iacet omnium partium legatis opportunaprima, princepsque habetur. agri ita commode ciuitatibus assignati sunt, ut ab nulla parte minus soli quam duodecim passuum milia una quaeuis habeat. ab aliqua multo etiam amplius, uidelicet qua parte longius urbes inter se disiunguntur. nulli urbi cupido promouendorum finium. quippe quos habent agricolas magis eorum se, quam dominos putant. habent ruri per omnes agros commode dispositas domos, rusticis instrumentis instructas. hae habitantur ciuibus per uices eo commigrantibus. nulla familia rustica in uiris mulieribusque pauciores habet, quam quadraginta praeter duos ascriptitios seruos, quibus pater materque familias graues ac maturi praeficiuntur, et singulis tricenis familiis phylarchus unus. e quaque familia uiginti quotannis in urbem remigrant, hi qui biennium ruri compleuere. in horum locum totidem recentes ex urbe subrogantur, ut ab his qui annum ibi fuere. atque ideo rusticarum peritiores rerum, instituantur, alios anno sequente docturi, ne si pariter omnes ibi noui, agricolationisque rudes essent, aliquid in annona per imperitiam peccaretur. is innouandorum agricolarum mos, et si solemnis sit, ne quisquam inuitus asperiorem uitam cogatur continuare diutius, multi tamen quos rusticae rei studium natura delectat, plures sibi annos impetrant.