Latin
1.126 to 1.131
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.126-131
Not analysed yet
situm est igitur Amaurotum, in leni deiectu montis, figura fere quadrata. nam latitudo eius paulo infra collis incoepta uerticem, milibus passuum duobus ad flumen Anydrum pertinet, secundum ripam aliquanto longior. oritur Anydrus milibus octoginta supra Amaurotum, modico fonte, sed aliorum occursu fluminum, atque in his duorum etiam mediocrium auctus, ante urbem ipsam, quingentos in latum passus extenditur, mox adhuc amplior, sexaginta milia prolapsus, excipitur oceano. hoc toto spacio, quod urbem ac mare interiacet, ac supra urbem quoque aliquot milia, sex horas perpetuas influens aestus, ac refluus alternat celeri flumine. cum sese pelagus infert, triginta in longum milia, totum Anydri alueum suis occupat undis, profligato retrorsum fluuio. tum aliquanto ultra liquorem eius salsugine corrumpit, dehinc paulatim dulcescens amnis, sincerus urbem perlabitur, ac refugientem uicissim purus et incorruptus, ad ipsas prope fauces insequitur. urbs aduersae fluminis ripae, non pilis ac sublicibus ligneis, sed ex opere lapideo, egregie arcuato ponte, commissa est, ab ea parte, quae longissime distat a mari, quo naues totum id latus urbis possint inoffensae praeteruehi. habent alium praeterea fluuium, haud magnum quidem illum, sed perquam placidum, ac iucundum. nam ex eodem scaturiens monte, in quo ciuitas collocatur, mediam illam per deuexa perfluens Anydro miscetur. eius fluuii caput, fontemque, quod paulo extra urbem nascitur, munimentis amplexi, Amaurotani iunxerunt oppido. ne si qua uis hostium ingruat, intercipi, atque auerti aqua, neue corrumpi queat. inde canalibus coctilibus, diuersim ad inferiores urbis partes aqua diriuatur, id sicubi locus fieri uetat, cisternis capacibus, collecta pluuia, tantumdem usus adfert. murus altus, ac latus oppidum cingit, turribus, ac propugnaculis frequens, arida fossa, sed alta, lataque ac ueprium sepibus impedita tribus ab lateribus circumdat moenia, quarto flumen ipsum pro fossa est. plateae cum ad uecturam, tum aduersus uentos descriptae, commode aedificia neutiquam sordida, quorum longa, et totum per uicum, perpetua series, aduersa domorum fronte conspicitur. has uicorum frontes uia distinguit pedes uiginti lata. posterioribus aedium partibus, quanta est uici longitudo, hortus adiacet, latus, et uicorum tergis undique circumseptus.