Latin
1.132 to 1.136
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.132-136
Not analysed yet
nulla domus est, quae non ut hostium in plateam, ita posticum in hortum habeat. quin bifores quoque facili tractu manus apertiles, ac dein sua sponte coeuntes, quemuis intromittunt, ita nihil usquam priuati est. nam domos ipsas uno quoque decennio sorte commutant. hos hortos magnifaciunt. in his uineas, fructus, herbas, flores habent. tanto nitore, cultuque, ut nihil fructuosius usquam uiderim, nihil elegantius. qua in re studium eorum, non ipsa uoluptas modo, sed uicorum quoque inuicem de suo cuiusque horti cultu certamen accendit. et certe non aliud quicquam temere urbe tota reperias, siue ad usum ciuium, siue ad uoluptatem commodius. eoque nullius rei, quam huiusmodi hortorum, maiorem habuisse curam uidetur is qui condidit. nam totam hanc urbis figuram, iam inde ab initio descriptam ab ipso Utopo ferunt. sed ornatum, ceterumque cultum, quibus unius aetatem hominis haud suffecturam uidit, posteris adiiciendum reliquit. itaque scriptum in annalibus habent, quos ab capta usque insula, mille septingentorum, ac sexaginta annorum complectentes historiam, diligenter et religiose perscriptos adseruant, aedes initio humiles, ac ueluti casas, et tuguria fuisse, e quolibet ligno temere factas, parietes luto obductos, culmina in aciem fastigiata stramentis operuerant. at nunc omnis domus uisenda forma tabulatorum trium, parietum facies, aut silice, aut cementis, aut latere coctili constructae, in aluum introrsus congesto rudere. tecta in planum subducta, quae intritis quibusdam insternunt. nullius impendii, sed ea temperatura, quae nec igni obnoxia sit, et tolerandis tempestatum iniuriis plumbum superet. uentos a fenestris uitronam eius ibi creberrimus usus estexpellunt. interim etiam lino tenui, quod perlucido oleo, aut succino perlinunt, gemino nimirum commodo. siquidem ad eum modum fit, ut et plus lucis transmittat, et uentorum minus admittat. [de magistratibus.] triginta quaeque familiae magistratum sibi quotannis eligunt, quem sua prisca lingua Syphograntum uocant, recentiore phylarchum, Syphograntis decem cum suis familiis Traniborus olim, nunc protophylarchus dictus praeficitur.