Latin
1.164 to 1.167
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.164-167
Not analysed yet
adiuncta sunt forisquae commemorauifora cibaria, in quae non olera modo, arborumque fructus et panes comportantur, sed pisces praeterea quadrupedumque et auium quicquid esculentum est, extra urbem locis appositis ubi fluento tabum ac sordes eluantur. hinc deportant pecudes occisas depuratasque manibus famulorumnam neque suos ciues patiuntur assuescere laniatu animalium, cuius usu, clementiam humanissimum naturae nostrae affectum paulatim deperire putant, neque sordidum quicquam atque immundum, cuius putredine corruptus aer morbum posset inuehereperferri in urbem sinunt. habet praeterea quilibet uicus, aulas quasdam capaces, aequali ab sese inuicem interuallo distantes, nomine quamque suo cognitas. has colunt Syphogranti, quarum unicuique triginta familiae uidelicet ab utroque latere quindecim sunt adscriptae, cibum ibi sumpturae. obsonatores cuiusque aulae, certa hora conueniunt in forum, ac relato suorum numero, cibum petunt. sed prima ratio aegrotorum habetur, qui in publicis hospitiis curantur. nam quattuor habent in ambitu ciuitatis hospitia, paulo extra muros tam capacia ut totidem oppidulis aequari possint, tum ut neque aegrotorum numerus quamlibet magnus anguste collocaretur, et per hoc incommode, tum quo ii qui tali morbo tenerentur, cuius contagio solet ab alio ad alium serpere, longius ab aliorum coetu semoueri possint. haec hospitia ita sunt instructa, atque omnibus rebus quae ad salutem conferant referta, tum tam tenera ac sedula cura adhibetur, tam assidua medicorum peritissimorum praesentia, ut cum illuc nemo mittatur inuitus, nemo tamen fere in tota urbe sit, qui aduersa ualetudine laborans, non ibi decumbere quam domi suae praeferat. cum aegrotorum obsonator cibos ex medicorum praescripto receperit, deinceps optima quaeque inter aulas aequabiliter pro suo cuiusque numero distribuuntur, nisi quod principis, pontificis, et Tranibororum respectus habetur, ac legatorum etiam, et exterorum omniumsi qui sunt, qui pauci ac raro suntsed iis quoque cum adsunt, domicilia certa atque instructa parantur.