Latin
1.183 to 1.184
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.183-184
Not analysed yet
in senatu Amauroticoquem uti dixi terni quotannis omni ex urbe frequentantubi primum constiterit; quae res quoque loco abundet, rursum cuius alicubi malignior prouentus fuerit, alterius inopiam, alterius protinus ubertas explet, atque id gratuito faciunt, nihil uicissim ab his recipientes quibus donant. sed quae de suis rebus unicuipiam urbi dederint, nihil ab ea repetentes, ab alia cui nihil impenderunt, quibus egent accipiunt. ita tota insula uelut una familia est. at postquam satis prouisum ipsis est,quod non antea factum censent, quam in biennium propter anni sequentis euentum prospexerinttum ex his quae supersunt magnam uim frumenti, mellis, lanae, lini, ligni, cocci, et conchyliorum, uellerum, cerae, seui, corii, ad haec animalium quoque in alias regiones exportant. quarum rerum omnium, septimam partem inopibus eius regionis dono dant, reliquam pretio mediocri uenditant, quo ex commercio, non eas modo merces, quibus domi egent,nam id fere nihil est praeter ferrumsed argenti atque auri praeterea, magnam uim in patriam reportant. cuius rei diutina consuetudine supra quam credi possit, ubique iam earum rerum copia abundant. itaque nunc parum pensi habent, praesente ne pecunia, an in diem uendant, multoque maximam partem habeant in nominibus, in quibus tamen faciendis non priuatorum umquam, sed confectis ex more instrumentis, publicam urbis fidem sequuntur. ciuitas ubi solutionis dies aduenerit, a priuatis debitoribus exigit creditum, atque in aerarium redigit, eiusque pecuniae quoad ab Utopiensibus repetatur, usura fruitur. illi maximam partem numquam repetunt. nam quae res apud se nullum habet usum, eam ab his auferre, quibus usui est, haud aecum censent. ceterum si res ita poscat, ut eius aliquam partem alii populo mutuam daturi sint, tum demum poscunt, aut cum bellum gerendum est, quam in rem unam totum illum thesaurum quem habent domi seruant, uti aut extremis in periculis, aut in subitis praesidio sit. potissimum quo milites externosquos libentius quam suos ciues obiiciunt discriminiimmodico stipendio conducant, gnari multitudine pecuniae hostes ipsos plerumque mercabiles, et uel proditione, uel infestis etiam signis inter se committi. hanc ob causam inaestimabilem thesaurum seruant, at non ut thesaurum tamen, sed ita habent, quomodo me narrare profecto deterret pudor, metuentem ne fidem oratio non sit habitura, quod eo iustius uereor, quo magis mihi sum conscius, nisi uidissem praesens, quam aegre potuissem ipse perduci, ut alteri idem recensenti crederem. necesse est enim fere quam quicque est ab eorum qui audiunt moribus alienum, tam idem procul illis abesse a fide. quamquam prudens rerum aestimator minus fortasse mirabitur, cum reliqua eorum instituta, tam longe ab nostris differant; si argenti quoque atque auri usus ad ipsorum potius, quam ad nostri moris rationem accommodetur.