Latin
1.185 to 1.187
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.185-187
Not analysed yet
nempe cum pecunia non utantur ipsi, sed in eum seruent euentum, qui ut potest usu uenire, ita fieri potest ut numquam incidat. interim aurum, argentumqueunde ea fitsic apud se habent, ut ab nullo pluris aestimetur, quam rerum ipsarum natura meretur, qua quis non uidet quam longe infra ferrum sunt! ut sine quo non hercule magis quam absque igni atque aqua uiuere mortales queant, cum interim auro, argentoque nullum usum, quo non facile careamus, natura tribuerit, nisi hominum stultitia pretium raritati fecisset. quin contra, uelut parens indulgentissima optima quaeque in propatulo posuerit, ut aerem, aquam, ac tellurem ipsam, longissime uero uana ac nihil profutura semouerit. ergo haec metalla si apud eos in turrim aliquam abstruderentur. princeps ac senatus in suspicionem uenire possetut est uulgi stulta solertiane deluso per technam populo, ipsi aliquo inde commodo fruerentur. porro si phyalas inde aliaque id genus opera fabre excusa conficerent, si quando incidisset occasio, ut conflanda sint rursus, atque in militum eroganda stipendium, uident nimirum fore, ut aegre patiantur auelli quae semel in delitiis habere coepissent. his rebus uti occurrant, excogitauere quandam rationem, ut reliquis ipsorum institutis consentaneam, ita ab nostrisapud quos aurum tanti fit, ac tam diligenter conditurlongissime abhorrentem, eoque nisi peritis non credibilem. nam cum in fictilibus e terra uitroque elegantissimis quidem illis, sed uilibus tamen edant bibantque. ex auro, atque argento non in communibus aulis modo, sed in priuatis etiam domibus, matellas passim, ac sordidissima quaeque uasa conficiunt. ad haec catenas et crassas compedes, quibus cohercent seruos; iisdem ex metallis operantur. postremo quoscumque aliquod crimen infames facit, ab horum auribus anuli dependent aurei, digitos aurum cingit, aurea torques ambit collum, et caput denique auro uincitur. ita omnibus curant modis, uti apud se aurum argentumque in ignominia sint, atque hoc pacto fit, ut haec metalla, quae ceterae gentes non minus fere dolenter ac uiscera sua distrahi patiuntur, apud Utopienses, si semel omnia res postularet efferri, nemo sibi iacturam unius fecisse assis uideretur.